{2:13} Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
{2:14} et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
{2:15} Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
{2:16} Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
{2:17} Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
{2:18} Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
{2:19} Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
{2:20} Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
{2:21} Ille autem dicebat de templo corporis sui.
{2:22} Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
No comments:
Post a Comment