Sunday, November 23, 2008

This Week's Gospel in Latin (Matthew 25: 31-46)

{25:31} Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :
{25:32} et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :
{25:33} et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
{25:34} Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
{25:35} esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
{25:36} nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
{25:37} Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
{25:38} quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
{25:39} aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
{25:40} Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
{25:41} Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
{25:42} esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum :
{25:43} hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
{25:44} Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
{25:45} Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
{25:46} Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.

No comments: