{25:15} Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
{25:16} Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
{25:17} Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
{25:18} Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
{25:19} Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
{25:20} Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
{25:21} Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
{25:22} Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
{25:23} Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
{25:24} Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
{25:25} et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
{25:26} Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
{25:27} oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
{25:28} Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
{25:29} omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
{25:30} Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
No comments:
Post a Comment