{11:17} Venit itaque Iesus: et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
{11:18} (Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim.)
{11:19} Multi autem ex Iudæis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
{11:20} Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
{11:21} Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
{11:22} Sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
{11:23} Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus.
{11:24} Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
{11:25} Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio, et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
{11:26} et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
{11:27} Ait illi: Utique Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
No comments:
Post a Comment